chartes / deucalion-model-lasla

Modèle Pie entraîné sur les données du LASLA
Mozilla Public License 2.0
1 stars 0 forks source link

Issue with Gunicorn #2

Closed PonteIneptique closed 5 years ago

PonteIneptique commented 5 years ago

Running the lemmatization on the following text generates an issue using request.post() where the treated token is different from the input token (which means, somewhere things go wrong.

In finem pro populo qui a sanctis longe factus est Dauid in tituli insc riptione cum tenuerunt eum allophyli in Geth Miserere mei domine quoniam conculcauit me homo tota die pugnans tribulauit me conculcauerunt me inimici mei tota die et reliqua Multa psalmi superscriptio conprehendit quae praeter rerum gestarum notionem alterius intellegentiae intimant sensum cum pro populo qui a sanctis longe est psalmus est cum tituli inscriptio praefertur cum postremo exordium ipsum in finem praescribitur si enim eam solam querellam praesens sermo concineret quod cum fugeret ab allophylis in Geth Dauid teneretur totum se circa id tantum hic increpitae iniquitatis motus exsereret at uero cum haec ante rei gestae significationem ad inbuendum legentis sensum dirigendumque prs lata sint sine dubio intellegimus per rerum gestarum quae in Dauid gerebantur effectus inprimi nobis secundum spiritum prophetiae earum rerum quae sub his praescriptionibus significatae sunt notionem ut quod Dauid passus est praefiguratio fuerit passionum domini nostri Iesu Christi ut quod tituli inscriptio est eius qui moriendo uicerit significata uideatur aeternitas quia tituli inscriptio quam sermo graecitatis enuntiat his maxime qui probabilem uitam degentes etiam pro salute patriae mori bello non timuerint ad aeternitatis gloriam deferatur populus autem qui longe sit factus a sanctis Israhel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est quod autem i n finem est proprium ei esse qui finis legis est intellegatur quod idipsum psalmi fine noscetur cum huius ipsius intellegentiae nostrae absolutionem is maxime quo psalmi finis concluditur sermo declaret Per haec ergo quae superscriptioni praeter rerum gesta conexa sunt psalmum etiam ex persona domini tractabimus non tamen a prophetae ipsius dissidentes querellis neque eum in his quae pertulit non etiam ingemuisse existimandum est quia idcirco his ipsis quae spiritalem sensum intimant rerum gesta conexa sunt ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetaret erit ergo sermo inter Dauid ipsum et hominem Iesum Christum temperatus ut quia infirmitates omnium portauerit et peccatorum nostrorum frequenter et uoce sit usus et lacrimis extra contumeliam dei sit et affectus et sermo qui hominis est Misereremei domine quoniamconculcauit me homo tota die pugnans tribulauit me conculcauerunt me inimici mei totadie diem frequenter significari pro aetate cognouimus ut ubi dies tota est illic omne uitae tempus ostensum sit neque enim uel Dauid uel dominus unius tantum diei insectatione uexatus est sed qui misericordiam dei postulat seseque conculcatum esse conqueritur habet securitatis et uirtutis suae arma quibus non solum terrena odia sed et spiritalium nequitiarum bella sustentat aduersum quas potius quam aduersum carnem et sanguinem pugnam nobis apostolus docet esse ministeriis enim impiorum utuntur ad uexationes tribulationesque sanctorum cum eorum corda penetrantes in omnem eos impetum turbulentae mentis instigant Hanc igitur supereminentem in hoc saeculo efferentemque se altitudinem propheta non pertimescens ait ab altitudine dierum non timebo quia multi qui debellant me timebunt scit aeterni iudicii diem nouit etiam aeternum ignem poenis aeternis praeparatum atque ideo magis illi qui eum debellare temptant timebunt quia hoc non sancto timente in eos magis iudicii terror incumbet pro fiducia uero securitatis suae subiecit ego uero in te sperabo in domino laudabo sermones meos tota die spes omnes in deo conlocat sermonesque suos toto tempore uitae suae laudat neque obscurum est quid in loquente se laudet Uox enim haec sancto est digna quae sequitur in deo sperabo non timebo quid faciat mihi caro non hunc frangit saeculi terror neque conspirantium aduersus se odia perturbant spes enim quae in deo est terrores humanorum non pertimescit odiorum carnem autem pro significatione hominum per quam in corpore continentur frequenter accipimus uel cum dicitur deimpiis non habitabit spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt uel illud uidebit omnis caro salutare dei uel illud apostoli nonne estis carnales et secundum hominem ambulatis manet itaque inperterritus sub misericordia dei atque ideo in eo sperans omnes carnis impetus insectationesque non metuit sed digna plane etiam haec unigenito deo uox est cui exinanienti se ex dei forma uirtutem dei atque naturam seruilis forma non abstulit factus enim caro deus etiam in adsumptione carnis deus esse permansit utens uirtutis suae sub consortio nostri corporis potestate non enim carne est degrauatus ne super undas ambularet neque non ut usque ad fimbrias uestis uirtus diuinae potestatis exiret neque ut non peccata dimitteret et sputo suo naturam uidendi caecis ab utero oculis accenderet et aure producta de uulnere abcisae auris uulnus obduceret neque ut non solida parietum corpore interlabente penetraret non ergo metuit a carne uel in deo sperans propheta uel sub adsumptione carnis deus opera diuina consummans In his etiam quae consecuntur rei in eo quoque gesta significatio continetur ait enim tota die uerba mea exsecrabantur aduersus me omnia consilia eorum in malum habitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum obseruabunt nusquam enim nisi occultis consiliis aduersum eum et testimonia falsa et captiosae interrogationes sunt conparatae in commune habitantes et consilia malitiae occulentes sed et increpationem uerborum eius quibus impietates eorum exprobrare non destitit non tulerunt egressus quoque omnes ipsius in calcaneo contuentes tum in eius supplantationem fraudulentas conspirationes ineuntes ob quod eos digna haec iudicii sententia conprehendit Sequiturenim sicutexpectaueruntanimam meam pro nihilo saluos facies illos in ira populos deduces nouus hic prophetae sermo est ut eos qui expectent animam suam ad nihilum deus saluet et cum aliud sit nihilum aliud saluari nunc salus quae in eos fiet in nihilum sit est ergo quod saluetur in nihilum est plane quicquid resurrectione concessa demutatione non dignum est nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat et omnem adsistere ante tribunal eius necesse sit non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi quibus ergo tantum resurrectio non etiam demutatio est tributa hi saluantur in nihilum in ira enim deducentur hi populi quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta a qua ira eripiendos nos apostolus pollicetur dicens quoniam si cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est multo magis iustificati in sanguine eius saluabimur per eum abira pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus sed sanctificatos in sanguine suo saluabit ab ira Denique pro nihilo populis saluatis et in ira deductis spem uitae suae sanctus hic nuntiat dicens deus uitam meam nuntiaui tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut in promissione tua dignus promissione dei est ob constantiam praedicandi et ob meritum non tacendi lacrimsB enim suae quas uel pro se propheta uel pro nobis dominus profudit in dei sunt conspectu legatione earum ad obtinenda quae deus promisit usurus Sed se gratiam aeternae promissionis inituro inimici eius conuertentur retrorsum ut quo in ira deducerentur ostenderet id enim sequitur conuertentur inimici mei retrorsum in quacumque die inuocauero te illo deum inuocante illi eo unde processerint conuertentur deducente eos dei ira et resumpto ad poenas corpore puniendo Sed illis ad seternitatem poenae in infernum post resurrectionem reuersis hic officio gratulationis suae fungitur dum ait ecce cognoui quia deus meus es tu et in deo laudabo uerbum hoc ergo uerbum suum in deo laudat quod deum suum esse cognouit Neque id tantum laudat sed etiam illud quod sperauit in eo non metuens quid homo sibi faciat haec plane digna sanctis omnibus uox est constanter inter insectationes humanas fidem tenere et metu terrenae turbulentiae non moueri speque certissima quod aliquid aduersum animae aeternitatem homo effecturos sit non timere cum post intercessionem mortis istius in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur atque ob id sermones suos quibus se sperantem in domino humanam uim protestatur non metuere conlaudat dicens in domino laudabo sermonem in domino sperabo non timebo quid faciat mjihi homo ob hoc ergo sermonem suum laudat in domino quia sperans in eo hominem non timebit Sed ut doceret idcirco se nihil ab homine pertimescere quia si quid potestatis suae exseruisset in corpore id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet subiecit in me sunt deus uota quae reddam laudationis tibi quoniam eruisti animam meam a morte et pedes meosdelapsu ut placeam coram deo in lumine uiuentium non extra se sunt ista quae sperat nec laudationis uota quae reddet sunt extrinsecus capessenda ipse enim sibi resurrectionis est dominus ipse huic mortuo et intra sepulcrum relicto corpori diuinae naturae suae tribuit consortium neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus adquiritur neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur sed idipsum in profectum aeternae claritatis emerget fietque in eo demutatione potius quam creatione quod nouum sit sunt ergo in se uota quae reddet tum cum infirmitas corporum detrahetur id est lapsus et lacrimae tum cum corruptionem incorruptio deuorabit tum cum mortem potestas inmortalis absorbebit tum cum sit deus omnia in omnibus tum cum lumen uiuentium sit in eodem uiuentium lumine deo ipse placiturus nam si sibi in creatione mundi secundum Sapientiae professionem super filiis hominum adgaudebat pater longe magis in reconciliatione mundi intellegendus est patri esse placiturus est enim lux uera mundi inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum dominus noster Iesus Christus qui est benedictus in saecula saeculorum amen

PonteIneptique commented 5 years ago

See https://github.com/emanjavacas/pie/issues/21